PHENEUM

PHENEUM
PHENEUM
oppid. Arcadiae, ubi Moly herba nascitur. Populi Pheneatae, qui adorant Mercurium quintum. Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 22. ubi de Mercuriis: Quintus, quem celuns Pheneatae, qui et Argum dicitur interemisse, etc. Sed antiquissimus hic est, Aegyptiorum Thoyth, ut ipsemet ibidem ait, quem proin cum Mercurio Arcade perperam confundit. Ciceroni praeivit Homerus, qui Mercurium Ψυχοπομπὸν Aegyptiorum Cylienium vocat. Odyss. ω initiô. Certe Α᾿ργειφόντης Mercurius fuit ille,
—— quem candida Maia
Cyllenes gelido conceptum vertice fudit.
Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. 1. ubi de Thoth Mercurio. Apud eosdem templum fuit Eleusinae Cereris. Pausan. in Arcadicis, Apud Pheneatas Arcadiae, templum fuit Cereris, ἐπίκλησιν Ἐλευσινίας καὶ ἄγουσι τῇ Θεῷ τελετὴν, τὰ εν Ἐλευσῖνι δνώμενα καὶ παρὰ σφίσι τὰ αὐτὰ φάσκοντες καθεςτηκέναι, cognomine Eleusinae et relebrant Deae sacrum, uti Eleusine fieri consuevis, etc. Non enim Eleusine solum, sed et in aliis quibusdam Graecis urbibus, Cereris Eleusinae templa erecta sent et sacra instituta. Salmas. ad Solin. p. 752.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PHENEUS — oppid. et lacus Arcadiae in Alpheum defluens, cuius aqua nocturnô tempore perniciosa, diuraô tempore salutaris est. Feneo hodie, Ovid. Met. l. 15. v. 332. Est lacus Arcadiae (Pheneum dixêre priores) Ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto;… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”